HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XXIII: De purificatione immundorum

#Num. XIX

His cineribus purificabantur immundi in hunc modum: Si quis tangebat cadaver hominis mortui in tabernaculo, vel in agro, occisi, aut per se mortui, vel sepulcrum ejus, immundus erat septem diebus. Tabernaculum in quo mortuus est homo, et universa, quae ibi erant, vasa, immunda erant septem diebus. Tollebatque vir mundus cineres combustionis, mittensque super eos aquas vivas tingebat ex eis hyssopum, et aspergebat ex eo, die tertio, et septimo, tentorium, et omnem supellectilem, et homines hujusmodi contagione pollutos, et lotis vestibus et corpore, mundi erant. Si die tertio non fuerat aspersus immundus, die septimo non mundabatur. Si quis autem sic non expiabatur, peribat de medio ecclesiae, quia polluebat sanctuarium, id est anima ejus peribat de Israel, quia peccabat, et arcebatur ab ingressu loci sancti. Sed et ille qui purificabat immundum aqua hujusmodi, quia tetigerat cineres, lavabat vestimenta sua, et immundus erat, usque ad vesperum. De immunditiis vero quibus erat immundus homo per diem tantum, ut propter illusionem nocturnam, vel quia dormierat cum uxore, non credimus hominem his cineribus expiatum, sed ad minus de immunditia septem dierum, quia die tertio, et septimo, legitur facienda expiatio talis. De expiationibus, quae fiebant cum muneribus oblatis, ut supra de leproso dictum est, et de viro spermatico, et muliere sanguinaria, quia legitur eos numerare septem dies, et octava purificari, credimus die tertia et septima, his aquis expiatos.